Haud moror.Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes?Ego átque hic.Quid hóc est negóti nam, amábo?quis hás huc ovís adegit?Ovís nos vocánt pessumaé.Pastor hárumdormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.Attonsae haé quidem ámbae usque súnt.Vt vidénturderídere nós.Sine suo úsque arbitrátu.Rerín ter in annó tu has tónsitari?Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.Vetulaé sunt, † thimiame.At bonás fuisse crédo.Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.Cogántur quidem íntro.Haud sció quid eo opús sit,quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.exsólvere quánti fuére, omnis frúctusiam illís decidít. non vidés, ut palántessolaé liberaégrasséntur? quin aetate crédo esse mútas:ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.stultae átque haud malaé videntur.Revórtamur íntro, sorór.Ilico ámbaemanéte: haec ovés volunt vos.Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis: