Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthacstultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis.perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne?magis quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit.perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior.omnía me mala conséctantur, omníbus exitiis ínterii.Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit:is mé scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst.ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat,omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam,relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc,hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior,me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factumcanó capite atque albá barba miserúm me auro esse emúnctum.perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibiplus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?hic quidémst pater Mnesilochi.Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.Philoxéne, salve.Et tu. unde ágis?Vnde homo miser átque infortunátus.At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.Sic est. séd tu,quíd tibist?Pól mihi par, idem est quód tibi.Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?Ádmodum.Idém mihi mórbus in péctorest.Át mihi Chrýsalus óptumus homopérdidit fílium, me átque rem omném meam.Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?Scies:íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.Qui scís?VidiEí mihi, dísperii.Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras?