Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.Hoc áge sis nunciam.Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.Ceraé quidem haud parsit néque stilo;sed quídquid est, pellégere certumst.“Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsaloda, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”malum quidem hercle magnum.Tibi dico.Quid est?Non prius salutem scripsit?Nusquam sentio.Non dabis, si sapies; verum si das maxume,ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.sat sic suspectus sum, cum careo noxia.Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.Inde a principio iam inpudens epistula est.“Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:tantum flagitium te scire audivi meum,quod cum peregrini cubui uxore militis.”pol haud derides; nam ducentis aureisPhilippís redemi vitam ex flagitio tuam.Nihil est illorum quin ego illi dixerim.“Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,ne me, in stultitia si deliqui, deseras.ego animo cupido atque oculis indomitis fui;persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit.Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.“Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalusme obiurigavit plurumis verbis malis,et me meliorem fecit praeceptis suis,ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”Estne istuc istic scriptum?Em specta, tum scies.Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.“Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”Ne unum quidem hercle, si sapis.