eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus.nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senemvendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.Quóianam vox própe me sonat?O Nicobule.Quid fit?quíd quod te misi, écquid egísti?Rógas? congredere.Gradior.Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigandomaleque dictis, quae quidem quívi comminisci.Quid ait?Verbumnullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores.nosce signum. estne eius?Novi. libet perlegere has.Perlege.nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio,turbát equos lepide lígneus.Chrysále, ades, dum ego has pérlego.Quid mé tibi adesse opus ést?Volo, ut quod iubeo faciasút scias quae hic scrípta sient.Níl moror neque scíre volo.Támen ades.Quid opúst?Taceas:quód iubeo id faciás.Adero.Eúge litterás minutas.Quí quidem videát parum;vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.Animum advórtito igitur.Nólo inquam.At volo ínquam.Quid opust?Át enim id quod te iúbeo facias.