nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas feronon sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino estrelictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt militesarmati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit,dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendáciumet de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicantcógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille seblanditiis exemit et persuasit sé ut amitteret,ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem.post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit,conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulocépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti,quos dáre se promisít, dabit.nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensenturÍlio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro: