Sine perlegam.“ego ius iurandum verbis conceptis dedi,daturum id me hodie mulieri ante vesperum,prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perieremcura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,quam propter tantum damni feci et flagiti.cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,fecisse dicas de mea sententia.verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco,dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.Miseret me illius.Tuos est, non mirum facis.si plus perdundum sit, periisse suaviust,quam illud flagitium volgo dispalescere.Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,dum salvos esset, quam revenisset domum.quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.binos ducentos Philippos iam intus ecferam,et militi quos dudum promisi miseret istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.edepol qui me esse dicat cruciatu malodignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;tantas turbellas facio. sed crepuit foris:ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.nolo ego mihi credi.Cape vero, odiose facis.Non equidem capiam.At quaeso.