Rus misit pater.illa autem in arcem ábiit aedem visereMinervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.Abeo ad forum igitur.Vél hercle ín malam crucem.Hodie exigam aurum hoc?Exige, ac suspende te:ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.—ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecrodeos immortales) ire huc intro ad filium.Quid eo intro ibis?Vt eum dictis plurumiscastigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,cave pársis in eum dicere.Etiam me mones?satin est si plura ex me audiet hodie mala,quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—Lippi illic oculi servos est simillimus:si non est, nolis esse neque desideres;si est, abstinere quin attingas non queas.nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,miles Mnesilochum cum uxore opprimeret suaatque obtruncaret moechum manufestarium.nunc quasi ducentis Phílippis emi filium,quos dare promisi militi: quos non dabotemere etiam prius quam filium convenero.numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;verum lubet etiam mi has perlegere denuo:aequomst tabellis consignatis credere.—Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manuarmis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribusmille cum numero navium decumo anno post subegerunt.non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meumsine classe sineque exercitu et tanto numero militum.cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.