pacisce quid vis.Ibo et faciam sedulo.quid clamas?Vbi erus tuos est?Nusquam. nescio.vis tibi ducentos nummos iam promittier,ut ne clamorem hic facias neu convicium?Nihil est quod malim.Atque ut tibi mala multa ingeram?Tuo arbitratu.Vt subblanditur carnufex.Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.Quid fít?Ducentis Phílippis rem pepigi.Ah, salusmea, servavisti me. quam mox dico dabo?Roga hunc tu, tu promitte huic.Promitto, roga.Ducentos nummos aureos Philippós probosdabin?Dabuntur inque. responde.Dabo.Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?quid illí molestu'smolestus es? quid illum morte territas?et ego te et ille mactámus infortunio.si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,confossiorem soricina nenia.iam dudum hercle equidem sentio, suspicioquae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.Immo est quoque.Ita me Iuppiter Iuno CeresMinerva † Latona Spes Opis Virtus VenusCastor Polluces Mars Mercurius HerculesSummanus Sol Saturnus dique omnes ament,ut ille cum illa neque cubat neque ambulatneque osculatur neque illud quod dici solet.Vt iurat! servat me ille suis periuriis.Vbi nunc Mnesilochus ergost?