egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meout pergraecetur tecum, tervenefice.O stulte, stulte, nescis nunc venire te;atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.Responde: quis me vendit?Quem di diliguntadulescens moritur, dum valet sentit sapit.hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,plus iam viginti mortuom esse oportuit:terrai ódium ámbulat, iam nil sapitnec sentit, tantist quantist fungus putidus.Tun terrae me odium esse autumas? abducite huncintro atque adstringite ad columnam fortiter.numquam auferes hinc aurum.Át qui iam dabis.Dabo?Atque orabis me quidem ultro ut auferam,cum illum rescisces criminatorem meumquanto in periclo et quanta in pernicie siet.tum libertatem Chrysalo largibere;ego adeo numquam accipiam.Dic, scelerum caput,dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?Sequere hac me, faxo iam scies.Quo gentium?Tres unos passus.Vel decem.Agedum tu, Artamo,forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;sat est. accede huc tu. viden convivium?Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.Qui sunt in lecto illo altero?Interii miser.Novistine hominem?Novi.Dic sodes mihi,bellan videtur specie mulier?Admodum.Quid illám, meretricemne esse censes?