ferratusque in pistrino aetatem conteras.omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.Men criminatust? optimest: ego sum malus,ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;ego verbum faciam nullum.Etiam, carnufex,minitare?Nosces tu illum actutum qualis sit.nunc has tabellas ferre me iussit tibi.orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.Cedo.Nosce signum.Novi. ubi ipse est?Nescio.nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio.nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.—Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.servos arcessit intus qui me vinciant.bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.sed conticiscam, nam audio aperiri fores.Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.Quid feci?Impinge pugnum, si muttiverit.quid hae locuntur litterae?Quid me rogas?ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.Eho tu, loquitatusne es gnato meomale per sermonem, quia mi id aurum reddidit,et te dixisti id aurum ablaturum tamenper sycophantiam?Egone istuc dixi?Ita.Quis homost qui dicat me dixisse istuc?Tace,nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: