cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum,ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero.Aequom dicis.Cedo tabellas.Accipe.Animum advortite.Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in bicliniocum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.Numquid aliud?Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel,ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.O imperatorem probum!Iam bis bibisse oportuit.Fugimus.—Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.insánum magnum molior negotium,metuoque ut hodie possiem emolirier.sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;nam non conducit húic sycophantiaesenem tranquillum ésse ubi me aspexerit.versabo ego illum hodie, si vivo, probe.tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihiadeundi ad hominem tempus.Quis loquitur prope?atque hic quidem, opinor, Chrysalust.Accessero.Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigoin Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?taces? per omnis deos adiuro, ut ni meumgnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,ut tua iam virgis latera lacerentur probe