ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.Vix videtur fieri posse.Perge, ac facile ecfeceris.Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo?quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.Quid dixit?Si tu illum solem sibi solem esse diceres,se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.Nunc quid nos vis facere?Énim nil nisi ut ametis impero.ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.Ego dabo.Tum nobis opus est sumptu.Ah, placide volounum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,sicut animus sperat.Apud test animus noster, Chrysale.Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer citoQuid?Stilum, ceram et tabellas, linum.Iam faxo hic erunt.—Quid nunc es facturus? id mihi dice.Coctumst prandium?vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?Sicut dicis.Pistoclero nulla amica est?Immo adest.alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.Quid tu loquere?Hoc, ut futuri sumus.Vbist biclinium