núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi,quod síc terram optuére?quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor?non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis?Chrýsale, occidi.Fortassis tu auri dempsisti parum?Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuitmea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?Erras.At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.occidi.Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.Perii.Quid ita?Quia patri omne cum ramento reddidi.Reddidisti?Reddidi.Omnene?Oppido.Occisi sumus.qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidimeo patri.Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.Em,istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.Ego patrem exoravi.Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.Quid vis curem?Vt ad senem etiam álteram facias viam.compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,