eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;reppuli, reieci hominem.Quid mi id prodest? quom ipse veniet,quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.Si mihi sit, nón pollicear.Scio, dares, novi tuom.sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamennunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér siesegone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest.Tace modo: deus respiciet nos aliquis.Nugae. vale.Mane.Quid est?Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace.Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro;nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus.érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust.cállidum senem cállidis doliscómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet.núnc amanti ero fílio senis,quícum égo bibo, quícum édo et amo,régias cópias aúreasque óptuli,út domo súmeret neú foris quaéreret.nón mihi istí placent Pármenonés, Syri,quí duas aut trís minas aúferunt eris.néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisihábet multipotens péctus:úbicumque usús siet, péctore expromát suo.nullús frugi esse pótest homo,nisi qui ét bene et mále facere tenet.ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus,fúretur quód queat,vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem,péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis;utcúmque res sit, ita ánimum hábeat.séd lubet scíre quantum aúrum erus sibidémpsit et quíd suo réddidit patri.sí frugi est, Hérculem fécit ex patre:décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit.séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est.