Numquid vis?Abeas. celeriter factost opus.Vale, dentifrangibule.—Et tu, integumentum, vale.in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consilidem meo sodali super amica nesciam,qui iratus renumeravit omne aurum patri,neque nummus ullust qui reddatur militi.sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod voloego esse áliis. credibile hóc est?nequiór nemost neque indígnior quoidi béne faciant neque quém quisquamhomo aút amet aut ádeat.inimícos quam amícos aequómst med habére,malós quam bonós par magís me iuváre.ómnibus probris, quae ímprobis virisdígna sunt, dígnior núllus est homo;quí patri réddidi omne aúrum amans, mihiquód fuit praé manu. súmne ego homo miser?pérdidi mé simulque óperam Chrysali.Consólandus hic mist, íbo ad eum.Mnesíloche, quid fit?Périi.Di mélius faciant.Périi.Non táces, insipiens?Táceam?Sanús satis non es.Périi.múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.Heia, bonum habe ánimum.Vnde habeam? mortuos pluris pretistquam égo sum.Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,