Numquae advenienti aegritudo obiecta est?Atque acerruma.Vnde?Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeasesse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset malifaceret in me, inconciliaret copias omnis meas.Improbum istunc esse oportet hominem.Ego ita esse arbitror.Obsecro hercle loquere, quis is est.Benevolens vivit tibi.nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses malifacere faceres.Dic modo hominem qui sit: si non feceroei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.Tanto magisdic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.Quid istuc est?Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulamsuper amica, ut mi invenires?Fateor factum, et repperi.Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copiaquibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibiocciperes tute † amare et mi ires consultum male?Sanun es?Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.perdidisti me.Etiamne ultro tuis me prolectas probris?