id istí dabo. ego istanc multis ulciscar modis.adeo égo illam cogam usque ut mendicet—meus pater.sed satine ego animum mente sincera gero,qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.verum quam illa umquam de mea pecuniaramenta fiat plumea propensior,mendicum malim mendicando vincere.numquam edepol viva me inridebit. nam mihidecretumst renumerare iam omne aurum patri.igitur mi inani atque inopi subblandibiturtum quom blandiri nihilo pluris referet,quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.sed autem quam illa umquam meis opulentiisramenta fiat gravior aut propensior,mori me malim éxcruciatum ínopia.profecto stabilest me patri aurum reddere.eadem éxorabo, Chrysalo causa meapater ne noceat, neu quid ei suscenseatmea causa de auro quod eum ludificatus est;nam illi aequomst me consulere, qui causa meamendacium éi dixit. vos me sequimini.—Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velimconvenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo;verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.Estne hic meus sodalis?Estne hic hostis, quem aspicio, meus?Certe is est.Is est.Adibo contra et contollam gradum.salvos sis, Mnesiloche.Salve.Salvos quom peregre advenis,cena detur.Non placet mi cena quae bilem movet.