Quae vocatur?Bacchis.Erras, Lyde: ego omnem rem scioquem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulorem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidemmanus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat?nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet:cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidime praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius;nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia,plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulieremcapitis non perdam? perire me malis malim modis.satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias?Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom,suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;serva tibi sodalem ét mihi filium.Factum volo.Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.Adfatim est.Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.Sequor.—Inimiciorem nunc utrum credam magissodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.illum exoptavit potius? habeat. optumest.ne illa illud hercle cum malo fecit suo;nam mihi divini numquam quisquam creduat,ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo.ego faxo hau dicet nactam quem derideat.nam iam domum ibo atque—aliquid surrupiam patri.