provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti,ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.”it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potestinhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.Quis illic est?Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.Di te ament, Philoxene.Hic enim rite productust patri:in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;triduom non interest aetatis úter maior siet:verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.Tace,stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.nam illum meum malum promptare malim quam peculium.Quidum?Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?Periit tibi sodalis.Ne di sirint.Sic est ut loquor.quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.Quid factum est?Meretricem indigne deperit.Non tu taces?Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.Vbi ea mulier habitat?Hic.Vnde eam esse aiunt?Ex Samo.