Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuosad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuostua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patride me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—Múltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.nám ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litterasmisi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellegoinvenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,ut mi amanti copia esset. séd eccum video incedere.nam pol quidem meo animo ingrato hómine nihil inpensiust;malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur,sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi,iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.cave sis te superare servom siris faciundo bene.utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incederepatrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore.sequere.Quo sequar? quo ducis nunc me?