auferimus aurum ómne illis praesentibus,palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.Scite hercle. cedo quid illi?Tristes ilico,quom extemplo a portu íre nos cum auro vident,subducunt lembum capitibus quassantibus.nos apud Theotímum omne aurum deposivimus,qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.Quis istíc Theotimust?Megalobuli filius,qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus.Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior,si me illo auro tanto circumduxerit.Quin in eapse aede Dianai conditumst;ibidem publicitus servant.Occidistis me;nimio hic privatim servaretur rectius.sed nilne áttulistis inde auri domum?Immo etiam. verum quantum attulerit nescio.Quid? nescis?Quia Mnesilochus noctu clanculumdevenit ad Theotimum, nec mihi crederenec cuiquam in navi voluit: eo ego nescioquantillum attulerit; verum haud permultum attulit.Etiam dimidium censes?Non edepol scio;verum haud opinor.Fertne partem tertiam?Non hercle opinor; verum verum nescio.profecto de auro nil scio nisi nescio.nunc tibimet illuc navi capiundumst iter,ut illúd reportes aurum ab Theotimo domum.atque heus tu.Quid vis?Anulum gnati tuifacito ut memineris ferre.Quid opust anulo?Quia id sígnumst cum Theotimo, quí eum illi adferet,ei aurum ut reddat.Meminero, et recte mones.