adulterinum et non eum esse symbolum.quotque innocenti ei dixit contumelias!adulterare eum aibat rebus ceteris.Habetin aurum? íd mihi dici volo.Postquam quidem praétor recuperatores dedit,damnatus demum, vi coactus reddiditducentós et mille Phílippum.Tantum debuit.Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare.Etiamnest quid porro?Em, áccipitrina haec nunc erit.Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.Quin tu audi.Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus,domi cupientes. forte ut adsedi in stega,dum circumspecto, átque ego lembum conspicorlongum, strigorem maleficum exornarier.Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.Is erat communis cum hospite et praedonibus.Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem,cum mi ipsum nomen eius Archidemidesclamaret dempturum esse, si quid crederem?Is lembus nostrae navi insidias dabat.occepi ego observare eos quam rem gerant.interea e portu nostra navis solvitur.ubi portu eximus, homines remigio sequi,neque aves neque venti citius. quoniam sentioquae res gereretur, navem extemplo statuimus.quoniam vident nos stare, occeperunt ratemturbare in portu.Edepol mortalis malos.quid denique agitis?Rursum in portum recipimus.Sapienter factum a vobis. quid illi postea?Revorsionem ad terram faciunt vesperi.Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.quoniam videmus auro insidias fieri,capimus consilium continuo; postridie