Erilis patria, salve, quam ego biennio,postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.saluto te, vicine Apollo, qui aedibuspropinquos nostris accolis, veneroque te,ne Nicobulum me sinas nostrum senemprius cónvenire quam sodalem viderimMnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulamMnesilochus misit super amica Bacchide.Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:ita me vadatum amore vinctumque adtines.Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.o Pistoclere, salve.Salve, Chrysale.Compendi verba multa iam faciam tibi.venire tu me gaudes: ego credo tibi;hospitium et cenam pollicere, ut convenitperegre advenienti: ego autem venturum adnuo.salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:rogabis me úbi sit: vivit.Nempe recté valet?Istuc volebam ego ex te percontarier.Qui scire possum?Nullus plus.Quemnam ad modum?Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;si non inventa est, minus valet moribundusque est.animast amica amanti: sí abest, nullus est;si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser.sed tu quid factitasti mandatis super?Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,non impetratum id advenienti ei redderem?regiones colere mavellem Acherunticas.Eho, an ínvenisti Bacchidem?Samiam quidem.Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;scis tu ut confringi vas cito Samium solet.Iamne ut soles?Dic ubi ea nunc est, obsecro.Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.