Nemo ergo tibihaec apparavit: mihi paratum est quoi placet.Etiam me advorsus exordire argutias?qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commodepro dignitate opsoni haec concuret cocus.Iam perdidisti te atque me atque operam meam,qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.O praeligatum pectus.Odiosus mihi es.tace atque sequere, Lyde, me.Illuc sis vide,non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.Non par videtur neque sit consentaneum,cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubetcumque osculetur et convivae alii accubent,praesentibus illis paedagogus una ut siet.An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.Tu amicam habebis?Cum videbis, tum scies.Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.Omitte, Lyde, ac cave malo.Quid? cave malo?Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.video nimio iam multo plus quam volueram.vixisse nimio satiust iam quam vivere.magistron quemquam discipulum minitarier?nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:valens afflictat me vacivom virium.Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuamteque ad patrem esse mortuom renuntiem.Satis historiarumst.Hic vereri perdidit.compendium edepol haud aetati optabile