ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharumpro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?apage a me, apage.Ah, nimium ferus es.Mihi sum.Malacissandus es.equidem tibi do hanc operam.Ah, nimium pretiosa es operaria.Simulato me amare.Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volome amplexari.Quid eo mi opus est?Vt ille te videat volo.scio quid ago.Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?Quid est?Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatioforte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,ubi ego tum accumbam?Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicitodato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.manum da et sequere.Aha, minime.Quid ita?Quia istoc in lecebrosiusfieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?Quid est quod metuas?Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:tuos sum, tibi dedo operam.Lepidu'slepidus es. nunc ego te facere hoc volo.