Bene.Pol haud meretricium est.Miserius nihil est quam mulier.Quid esse dices dignius?Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.id, amabo te, huic caveas.Quid isti caveam?Vt revehatur domum,ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.Vbi nunc is homost?Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectiuspoteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.Viscus merus vostrast blanditia.Quid iam?Quia enim intellego,duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.Quí, amabo?Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.quid, amabo, opticuisti?Quia istaec lepida sunt memoratui:eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.Quid ab hac metuis?Quid ego metuam rogitas? adulescens homopenetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?Lepide memoras.Vbi ego capiam pro machaera turturem,