Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.ego Lar sum familiaris ex hac familiaunde exeuntem me aspexistis. hanc domumiam multos annos est cum possideo et colopatri avoque iam huius qui nunc hic habet.sed mí avos huius obsecrans concrediditthensaurum aúri clam omnis: in medio focodefodit, venerans mé ut id servarem sibi.is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),numquam indicare id filio voluit suo,inopemque optavit potius eum relinquere,quam eum thensaurum commonstraret filio;agri reliquit ei non magnum modum,quo cum labore magno et misere viveret.ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,coepi observare, ecqui maiorem filiusmihi honorem haberet quam eius habuisset pater.atque ille vero minus minusque impendiocurare mínusque me impertire honoribus.item a me contra factum est, nam item obiit diem.is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filiumpariter moratum ut pater avosque huius fuit.huic filia una est. ea mihi cottidieaut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,dat mihi coronas. eius honoris gratiafeci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.nam eam compressit de summo adulescens loco.is scit adulescens quae sit quam compresserit,illa illum nescit, neque compressam autem pater.eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumosibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,quo ille eam facilius ducat qui compresserat.et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,is adulescentis illius est avonculus,qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.sed hic senex iam clamat intus ut solet.anum foras extrudit, ne sit conscia.credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.