quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?heu mé miserum, miseré perii, male pérditus, pessime ornatus eo:tantúm gemiti et mali maéstitiaeque hic diés mi optulít, famem et paúperiem.perditíssimus ego sum omnium ín terra; nam quid mi ópust vita, qui tántum auriperdidí, quod concustódivisedúlo? egomet me défraudavianimúmque meum geniúmque meum;nunc eó alii laetíficanturmeo málo et damno. pati néqueo.Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res,scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumstabeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.Quís homo hic loquitur?Égo sum miser.Immo égo sum, et misere pérditus,cui tanta mala maestitudoque optigit.Animo bono es.Quo, obsecro, pacto esse possum?Quia istuc facinus, quod tuomsollicitat animum, id ego feci et fateor.Quid ego ex te audio?Id quod verumst.Quid ego de te commerui, adulescens, mali,quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.Quo modo?Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.Cur id ausu'sausus es facere, ut id quod non tuom esset tangeres?Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.Ne ístuc dixis.Quid tibi ergo meam me invito tactiost?Quia vini vitio atque amoris feci.Homo audacissime,cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,luci claro deripiamus aurum matronis palam,post id si prehensi simus, excusemus ebrios