quamquam hic manere mé erus sese iusserat;certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,super Euclionis filia. nunc te obsecroresecroque, mater, quod dudum obsecraveram:fac mentionem cum avonculo, mater mea.Scis tute facta velle me quae tu velis,et istúc confido a fratre me impetrassere;et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,te eam cómpressisse vinulentum virginem.Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.Iuno Lucina, tuam fidem!Em, mater mea,tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—I, iam sequor te, mater. sed servom meumStrobilum miror ubi sit, quem ego me iusseramhic opperiri. nunc ego mecum cogito:si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.—Picis divitiis, qui aureos montes colunt,ego solus supero. nam istos reges ceterosmemorare nolo, hominum mendicabula:ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni priormultoque prius me conlocavi in arboremindéque spectabam aúrum ubi abstrúdebat senex.ubi ille ábiit, ego me deorsum duco de arbore,exfodio aulam auri plenam. inde ex eo locovideo recipere se senem; ille me non videt,nam ego declinavi paululum me extra viam.attat, eccum ipsum. íbo ut hoc condam domum.—Perii ínterii occidi. quó curram? quo nón curram? tene, téne. quem? quis?nesció, nil video, caécus eo atque equidém quo eam aut ubi sim aút qui simnequeó cum animo certum ínvestigare. óbsecro vos ego, mi aúxilio,oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures,qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.