Em.Nunc laevam ostende.Quin equidem ambas profero.Iam scrutari mitto. redde huc.Quid reddam?A, nugas agis,certe habes.Habeo ego? quid habeo?Non dico, audire expetis.id meum, quidquid habes, redde.Insanis: perscrutatus estuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.Iuppiter te dique perdant.Haud male egit gratias.ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.fugin hinc ab oculis? abin an non?Abeo.Cave sis † te videam.—Emortuom ego me mavelim leto maloquam non ego illi dém hodie insidias seni.nam híc iam non audebit aurum abstrudere:credo ecferet iam secum et mutabit locum.attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras.tantisper huc ego ad iánuam concessero.Fide censebam maxumam multo fidemesse, ea sublevit os mihi paenissume:ni subvenisset corvos, periissem miser.nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid bonidicam; nam quod edit tam duim quam perduim.nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.Silvani lucus extra murum est avius,crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.certumst, Silvano potius credam quam Fide.—Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arboremindeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.