atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?Quid tibi súrrupui?Redde huc sis.Quid tibi vis reddam?Rogas?Nil equidem tibi abstuli.At illud quod tibi abstuleras cedo.ecquid agis?Quid agám?Auferre non potes.Quid vis tibi?Pone.Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.Ostende huc manus.Em tibi, ostendi, eccas.Video. age ostende etiam tertiam.Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.facisne iniuriam mihi?Fateor, quia non pendes, maximam.atque id quoque iam fiet, nisi fatere.Quid fatear tibi?Quid abstulisti hinc?Di me perdant. si ego tui quicquam abstulinive adeo abstulisse vellem.Agedum, excutedum pallium.Tuo arbitratu.Ne inter tunicas habeas.Tempta qua lubet.Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.novi sycophantias. age rusum óstende huc manumdexteram.