Quid si fallis?Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.Sat habeo. age nunc loquere quid vis.Si me novisti minus,génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,mater est Eunomia.Novi genus. nunc quid vis? id volonoscere.Filiam ex te tú habes.Immo éccillam domi.Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.Omnem rem tenes.Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuaebene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.Ita di faciant.Et mihi ita di faciant. audi nunciam.qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?Cur eiulas,quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;ea re repudium remisit avonculus causa mea.i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.Perii oppido,ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—Iam te sequor.haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro