nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eamego habeam potissimum.Tun habeas me invito meam?Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,nisi refers.Quid tibi ego referam?Quod surripuisti meum.Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?Ita te amabit Iuppiter,ut tu nescis.Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu'sconfessus es mihite abstulisse.Neque edepol ego dixi neque feci.Negas?Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae sietscio nec novi.Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?Bona.Neque eum scis qui abstulerit?Istuc quoque bona.Atque id si sciesqui abstulerit, mihi indicabis?Faciam.Neque partem tibiab eo qui habet indipisces neque furem excipies?Ita.