Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulosfurum implevisti in aedibus misero mihi,qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,cum senis manibus, genere Geryonaceo;quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,is numquam servet. praeterea tibicinam,quae mi interbibere sola, si vino scatat,Corinthiensem fontem Pirenam potest.tum obsonium autem—Pol vel legioni sat est.etiam agnum misi.Quo quidem agno sat sciomagis curionem nusquam esse ullam beluam.Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.quin exta inspicere in sole ei vivo licet:ita is pellucet quasi lanterna Punica.Caedundum conduxi égo illum.Tum tu idem optumumstloces éfferendum; nam iam, credo, mortuost.Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.Non potem égo quidem hercle.At ego iusserocadum unum vini veteris a me adferrier.Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,tibi cui decretum est bibere aquam.Scio quam rem agat:ut me deponat vino, eam adfectat viam,post hoc quod habeo ut commutet coloniam.ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habesatque istuc aurum quod tibi concreditum est.nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.