sedentárii sutores diabathrarii,solearii astant, astant molocinarii;petunt fullones, sarcinatores petunt;strophiarii astant, astant semul sonarii.iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunttreceni, cum stant thylacistae in atriistextores limbularii, arcularii.ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,cum incedunt infectores corcotarii,aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.Compellarem ego illum, ni metuam ne desinatmemorare mores mulierum: nunc sic sinam.Vbi nugivendis res soluta est omnibus,ibi ad postremum cedit miles, aes petit.itur, putatur ratio cum argentario;miles inpransus astat, aes censet dari.ubi disputata est ratio cum argentario,etiam ipsus ultro debet argentario:spes prorogatur militi in alium diem.haec sunt atque aliae multae in magnis dotibusincommoditates sumptusque intolerabiles.nam quae indotata est, ea in potestate est viri;dotatae mactant et malo et damno viros.sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?Nimium lubenter edi sermonem tuom.An audivisti?Vsque a principio omnia.Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,si nitidior sis filiai nuptiis.Pro re nitorem et gloriam pro copiaqui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperiopinione melius res structa est domi.Immo est quod satis est, et di faciant ut sietplus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.Illud mihi verbum non placet quod nunc habes.tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.Quid tu te solus e senatu sevocas?Pol ego ut te accusem merito meditabar.Quid est?