sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.Narravi amicis multis consilium meumde condicione hac. Euclionis filiamlaudant. sapienter factum et consilio bono.nam meo quidem animo sí idem faciant ceteriopulentiores, pauperiorum filiasut indotatas ducant uxores domum,et multo fiat civitas concordior,et invídia nos minore utamur quam utimur,et illaé malam rem metuant quam metuont magis,et nos minore sumptu simus quam sumus.in maximam illuc populi partem est optimum;in pauciores avidos altercatio est,quorum animis avidis atque insatietatibusneque lex neque sutor capere est qui possit modum.namque hoc qui dicat “quo illae nubent divitesdotatae, si istud ius pauperibus ponitur?”quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.hoc sí ita fiat, mores meliores sibiparent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,ego faxim muli, pretio qui superant equos,sint viliores Gallicis cantheriis.Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtulimaiorem multo quam tibi erat pecunia;enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,ancillas, mulos, muliones, pedisequos,salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”Vt matronarum hic facta pernovit probe.moribus praefectum mulierum hunc factum velim.Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibusvideas quam ruri, quando ad villam veneris.sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;caupones patagiarii, indusiarii,flammarii, violarii, carinarii;stant manulearii, stant † murobatharii,propolae linteones, calceolarii;