†Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes,date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium;áttat, perii hercle ego miser,áperit bacchanal, adest,séquitur. scio quam rem geram: hocipsús magistér me dócuit.neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius,itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.Redi. quó fugis nunc? téne, tene.Quid, stólide, clamas?Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom.Quam ob rem?Quia cultrum habes.Cocum decet.Quid comminatus escomminatu'smihi?Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?Quae res?etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.sed in aedibus quid tibi meis nam erat negotime absente, nisi ego iusseram? volo scíre.Tace érgo.quia venimus coctum ad nuptias.Quid tu, malum, cúras,utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:me haud paenitet, tua ne expetam.Scio, né doce, novi.