superi incenati sunt et cenati inferi.sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.Volui animum tandem confirmare hodie meum,ut bene me haberem filiai nuptiis.venio ad macellum, rogito pisces: indicantcaros; agninam caram, caram bubulam,vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.atque eo fuerunt cariora, aes non erat.abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.ita illís impuris omnibus adii manum.deinde egomet mecum cogitare interviasoccepi: festo die si quid prodegeris,profesto egere liceat, nisi peperceris.postquam hanc rationem ventri cordique edidi,accessit animus ad meam sententiam,quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:haec imponentur in foco nostro Lari,ut fortunatas faciat gnatae nuptias.sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?et strepitust intus. numnam ego compilor miser?Aulam maiorem, si pote, ex viciniapete: haec est parva, capere non quit.Ei mihi,perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,confige ságittis fures thensaurarios,si cui in re tali iam subvenisti antidhac.sed cesso prius quam prorsus perii currere?Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,congrum, murenam exdorsua quantum potest.ego hinc artoptam ex proximo utendam petoa Congrione. tu istum gallum, si sapis,glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?coqui hercle, credo, faciunt officium suom.fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.