† tibi recte facere, quando quod facias perit.Qui vero?Rogitas? iam principio in aedibusturba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.hic autem apud nos magna turba ac familia est,supellex, aurum, vestis, vasa argentea:ibi si perierit quippiam (quod te sciofacile abstinere posse, si nihil obviam est),dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,vincite, verberate, in puteum condite.horum tibi istic nihil eveniet: quippe quiubi quid subripias nihil est. sequere hac me.Sequor.Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.Qui vocat?Pythodicus.Quid vis?Hos ut accipias coquostibicinamque obsoniumque in nuptias.Megadorus iussit Euclioni haec mittere.Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?Qui?Quia temeti nihil allatum intellego.At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.Ligna hic apud nos nulla sunt.Sunt asseres?Sunt pol.Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.Quid, impurate? quamquam Volcano studes,cenaene causa aut tuae mercedis gratianos nostras aedis postulas comburere?Haud postulo.Duc istos intro.Sequimini.—Curate. ego intervisam quid faciant coqui;quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:inde cóctam sursum subducemus corbulis.si aútem deorsum comedent, si quid coxerint,