Censen talentum magnum exorari poteab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:collegit, omnia abstulit praesegmina.Edepol mortalem parce parcum praedicas.Censen vero esse parcum et misere vivere?pulmentum pridem éi eripuit miluos:homo ad praetorem plorabundus devenit;infit ibi postulare plorans, eiulans,ut sibi liceret miluom vadarier.sescenta sunt quae memorem, si sit otium.sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.Ego, et multo melior.Cocum ego, non furem rogo.Cocum ergo dico.Quid tu ais?Sic sum ut vides.Cocus ille nundinalest, in nonum diemsolet ire coctum.Tun, trium litterarum homo,me vituperas? fur.Etiam fur, trifurcifer.Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguiorcape atque abi intro ad nos.Licet.—Tu, Congrio,quem illic reliquit agnum, eum sume atque abiintro illuc, et vos illum sequimini.vos ceteri ite huc ad nos.Hercle iniuriadispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,huc intro abi ad nos.O Pythodice subdole,hucine detrusti me ad senem parcissimum?ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam priusquam quicquam detur.Stultus et sine gratia es.