nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—Postquam óbsonavit erus et conduxit coquostibicinasque hasce apud forum, edixit mihiut dispertirem obsonium hic bifariam.Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides;si quo tu totum me ire vis, operam dabo.Bellum et pudicum vero prostibulum popli.post si quis vellet, te haud non velles dividi.Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptiasmeus hodie faciet.Cuius ducit filiam?Vicini huius Euclionis senis e proximo.ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,cocum alterum itidemque alteram tibicinam.Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?Nempe sícut dicis.Quíd? hic non poterat de suosenex óbsonari filiai nuptiis?Vah.Quid negotist?Quid negoti sit rogas?pumex non aeque est aridus atque hic est senex.Ain tandem?Ita esse ut dixi. tute existuma:suam rem periisse seque eradicarier.quin divom atque hominum clamat continuo fidem,de suo tigillo fumus si qua exit foras.quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.Cur?Ne quid animae forte amittat dormiens.Etiamne obturat inferiorem gutturem,ne quid animai forte amittat dormiens?Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.Immo equidem credo.At scin etiam quo modo?aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.