Hic apud me hortúm confodere iussi. sed ubi hic est homo?abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.Video hercle ego te me arbitrari, Eúclio, hominem idoneum,quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?Illis legibus,cum illa dote quam tibi dixi.Sponden ergo?Spondeo.Di bene vertant.Ita di faxint. illud facito ut memineris,convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.Memini.At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptiasnum quae causa est quin faciamus hodie?Immo edepol optuma.Ibo igitur, parabo. numquid me vis?Istuc. ei et vale.Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.credo ego illúm iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;atque aedis occlude; iám ego hic adero.—Quid ego nunc agam?nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,