tua dícta, soror: lapidés loqueris.Heia, hoc face quod te iubet soror.Si lubeat, faciam.In rem hoc tuam est.Vt quidem emoriar prius quam ducam.sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:quae crás veniat, peréndie forás feratur;his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.Núm non vis me intérrogare te?Ímmo, si quid vís, roga.Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?Eloquar.nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?Novi, hominem haud malum mecastor.Eius cupio filiamvirginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.Di bene vortant.Idem ego spero.Quid me? num quid vis?Vale.Et tu, frater.—Ego conveniam Eúclionem, si domi est.sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialiumvenit neque magister quem dividere argentum oportuit.nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.