Velím te arbitrári med haéc verba, fráter,meai fidei tuaique reicausa facere, ut aequom est germanam sororem.quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;nam multum loquaces merito omnes habemur,nec mutam profecto repertam ullam esseaut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.verum hoc, frater, unum tamen cogitato,tibi proximam me mihique esse item te;ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremuret mihi te et tibi me consulere et monere;neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,quin participem pariter ego te et tu me ut facias.eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.Da mi, optuma femina, manum.Vbi ea est? quis ea est nam optuma?Tu.Túne ais?Si négas, nego.Decet te équidem vera próloqui;nam optúma nullá potest eligi:alia ália peior, fráter, est.Idem ego árbitror,néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.Dá mihí óperam amabó.Tuast, útere atqueímpera, si quíd vis.Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,téd id monitum advénto.Soror, móre tuo facis.Fáctum volo.Quid ést id, sorór?Quod tibí sempitérnumsalútare sit: liberís procreándis(ita dí faxint) volo te úxoremdomum dúcere.Ei occidí.Quid ita?Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt