Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,circumspectatrix cum oculis emissiciis.Nam cur me miseram verberas?Vt misera sisatque ut te dignam mala malam aetatem exigas.Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet?si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,testudineum istum tibi ego grandibo gradum.Vtinam me divi adaxint ad suspendiumpotius quidem quam hoc pacto apud te serviam.At ut scelesta sola secum murmurat.oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi,ne me observare possis quid rerum geram.abscede etiam nunc—etiam nunc—etiam—ohe,istic astato. si hercle tu ex istoc locodigitum transvorsum aut unguem latum excesserisaut si respexis, donicum ego te iussero,continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.scelestiorem me hac anu certo sciovidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,ne mi ex insidiis verba imprudenti duitneu persentiscat aurum ubi est absconditum,quae in occipitio quoque habet oculos pessima.nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,quod me sollicitat plurimis miserum modis.—Noenum mecastor quid ego ero dicam meomalae rei evenisse quamve insaniam,queo comminisci; íta me miseram ad hunc modumdecies die uno saepe extrudit aedibus.nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:pervigilat noctes totas, tum autem interdiusquasi claudus sutor domi sedet totos dies.neque iam quo pacto celem erilis filiaeprobrum, propinqua partitudo cui appetit,queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteramlongam, meum laqueo collum quando obstrinxero.