Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filiopotet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.Ego istúc scio,ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.Ego censeo.†eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,ibi labore delassatum noctem totam stertere:ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.Nihil ecastor est quod facere mavelim.Mane dum.Quid est?Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeriscum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?Possum ecastor.Em tibi hominem.Perii.Paulisper mane.aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.Quid modi, pater, amplexando facies?Fateor, gnate mi—Quid fatere?Me ex amore húius corruptum oppido.Audin quid ait?Audio.Egon ut non domo uxori meaesubripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,non edepol conduci possum vita uxoris annua.Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas