deam invocet sibi quam libebit propitiam,deum nullum; si magis religiosa fuerit,tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.post, si lucerna exstincta sit, ne quid suimembri commoveat quicquam in tenebris.”Optumest.ita scilicet facturam. verum in cubiculo—deme istuc—equidem illam moveri gestio.nolo illam habere causam et votitam dicere.Scio, cáptiones metuis.Verum.Ergo ut iubestollam.Quid ni?Audi relicua.Loquere, audio.“Neque ullum verbum faciat perplexabile,neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.forte sí tussire occepsit, ne sic tussiat,ut cuiquam linguam in tussiendo proserat.quod illa aútem simulet, quasi gravedo profluat,hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeaspotius quam cuiquam savium faciat palam.nec mater lena ad vinum accedat interim,nec ulli verbo male dicat. si dixerit,haec multa ei esto, vino viginti diesut careat.”Pulchre scripsti. scitum syngraphum.“Tum si coronas, serta, unguenta iusseritancillam ferre Veneri aút Cupidini,tuos servos servet, Venerine eas det an viro.si forte pure velle habere dixerit,tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.”haec sunt non nugae, non enim mortualia.Placent profecto leges. sequere intro.—Sequor.—Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emorime malim, quam haec non eius uxori indicem.ain tu? ápud amicam munus adulescentuli