Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas,Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,prehende auriculis, compara labella cum labellis.Ten osculetur, verbero?Quam vero indignum visum est?at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodienumquam me orares quin darem: illum te orare meliust,illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.cape hoc sis, Libane.Furcifer, etiam me delusisti?Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.Taceas, me spectes.Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,virum quidem pol optimum et non similem furis huius?Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.Amandone exorarier vis ted an osculando?Enim véro utrumque.Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumstlibertum potius quam patronum onus in via portare.Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,hirundinem, monerulam, passerculum putillum,fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.Ten complectatur, carnufex?Quam vero indignus videor?ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,