Iam dedit argentum?Non dedit.Bono animo es, ne formida.Secede huc, Libane, te volo.Si quid vis.Obsecro vos,eadem istac opera suaviust complexos fabulari.Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:vobis est suave amantibus complexos fabulari,ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,concedite istuc.Vin erum deludi?Dignust sane.Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?Cupio hercle.Sequere hac.Ecquid est salutis? satis locuti.Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.primum omnium servos tuos nos esse non negamus;sed tibi si viginti minae argenti proferentur,quo nos vocabis nomine?Libertos.Non patronos?Id potius.Viginti minae hic insunt in crumina,has ego, si vis, tibi dabo.Di te servassint semper,custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,salus interioris † corporis amorisque imperator.hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.Quid nunc?Quid est?Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?Hanc, cui daturu's hancdaturus es, iube petere atque orare mecum.nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.