Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipsevitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.Oh melle dulci dulcior tu es.Certe enim tú vita es mi.complectere.Facio lubens.Vtinam sic efferamur.O Libane, uti miser est homo qui amat.Immo hercle vero,qui pendet multo est miserior.Scio qui periclum feci.circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?Quidum?Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.Philaenium, salve.Dabunt di quae velitis vobis.Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.Verbum cave fáxis, verbero.Tibi equidem, non mihi opto.Tum tu igitur loquere quod lubet.Hunc hercle verberare.Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,qui hódie numquam ad vesperum vivam.Quapropter, quaeso?Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt,quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit,ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.